Erzbischof Arnold von Mainz nimmt das Kloster Walsdorf, welches sich seinem Erzstift unterstellt hat, in seinen Schutz. - 1156

In nomine sancte individue trinitatis. Arnoldus divina favente clemencia Maguntine sedis archiepiscopus. Sanctum et salutare divine pagine elogium nos instruit et ammonet ad omnes quidem bene operari, maxime autem ad domesticos fidei et ad eos, qui, nobis familiaritate seu locorum oportunitate coniuncti sunt et qui ad nos respectum habere dinoscuntur necnon ad eos, qui mundum cum flore suo spernentes, communi vita in cenobis degunt et voluntariam pro deo sustinent paupertatem. Magnum siquidem caritatis beneficium illis impenditur, dum qualiter ecclesie eorum fundate sint et quod ipsis a fidelibus contraditum sit, veraci et auctorabili testamento declaratur.

Notum igitur esse cupimus tam futuri quam presentis evi fidelibus, qualiter quidam Godefridus sacerdos religiosus in verbo dei et opere studiosus et devotus sancta et iugi predicacione sua populum quemdam in villa, que dicitur Walesdorff, lucrifaciens in tantum commonuit et ad superna erexit, quod locum quendam solitarium, quem iure proprietatis communem habuit iam dicte ville adiacentem item Walesdorff nuncupatum, in manu eiusdem sacerdotis contradidit ea videlicet condicione, ut eum divino cultui manciparet.

Sacerdos ergo ille ad ministerium dei industrius et devotus auctoritate et connivencia illius dioceseos prelatorum per fratres monachici ordinis in loco illo servicium dei ordinavit et instituit. Postmodum vero idem presbiter, fratres et prememorate ville populus Moguntiam venientes coadunatis manibus locum illum beato Martino tali iure et condicione tradiderunt, ut in signum subiectionis et respectus singulis annis ad altare beati Martini aureum nummum persolveret vel XIII nummis argenteis eum redimeret. Crescente itaque in loco illo religione et cultu divino cepit et crescere circa eundem locum populi devotio, ita ut tam per possessiones quam per res mobiles fratribus inibi degentibus curam suppeditarent.

Illud quoque in noticia esse cupimus tam futurorum quam presentium Christi fidelium, quod populus quidam in villa Widergis nuncupata de communi predio suo, quod habebat in Eberbach, quod vulgo marka dicitur, prememorate novelle plantacioni in Walstroff. X. mansos pia devotione donavit et per manus omnium eorum, qui iure adesse debuerant, absque contradictione delegavit. Cetera autem, que loco illi attinent sive ex emptione sive ex donacione, hec sunt: IIII mansos habet in Vischbach et XXX mansos in Mulefo.

Hec omnia, quia nobis ex veritate constabant, cupientes apud omnem posteritatem rata et inconvulsa permanere, hanc kartam conscribi et impressione sigilli nostri insigniri precepimus et quantum iuris permissione potuimus confirmavimus statuentes, ut locus ille nulluni haberet advocatum, sed per solum Maguntinum archiepiscopum secundum ius fundi regeretur et ordinaretur.

Huius rei testes sunt: Hartmannus maioris ecclesie prepositus, Hertwinus decanus, Wilhelmus scolasticus, Hugo cantor, Sigelohus camerarius, Henricus abbas sancti Albani, Baldemarus abbas de Blidenstat, Godefridus abbas sancti Jacobi, Hildelinus abbas de Sconawiga, Godefridus de Beslich, Gernotus pastor de Kamberch. De cappellanis: Baldewinus, Rudolffus, Dragebodo.

De laicis: comes Emecho, Guntramus de Hazechenstein, Eppo de Selebach, Helffericus Maguntinus vicedominus, Warnherus dapifer, Conradus pincerna, Hertwicus et Godebolt marscalci, Udelbertus et frater eius Boemundus, Thedericus de Widerchisz et filii eius Conraidus et Krafft, Hupertus, Heinricus de Richenbach et conplures alii.

Factum est autem hoc nostrum testamentum et hec nostra confirmacio anno dominice M.C°.L°.VI°., indictione III, regnante gloriosissimo rege Friderico huius nominis primo.


Quellen: [HHStAW Bestand 93 Nr. U 1], [Sauer, Codex Diplomaticus Nassoicus I]

Nur registrierte Benutzer können Kommentare schreiben!

Kommentare powered by CComment