lra? abbatis portetensis super aduocatia in Costh(eim) Girographum

Imperata altercantium contradictio(n)e sopita tranqillo pacis celebratur omnium dum rei solemniter acte fidelis pagina representat indictum. Igitur ego. W. dei gracia porietens(is) Abbas et qui sub nobis sunt fratres, notum facim(us) omnibus hoc scriptum inspicientibus quod dominus G. advocat(us) de Costheim p(ro)pter amicabile(m) co(m)positionem inter nos et ip(sum) facta(m) coam militibus domini Regis eadem nos de cetero permittet frui libertate iu omn(i)bus bonis nostris Costheim(ens). qua omnes predecessores nostri ab antiquo fruebantur sicut etiam in nostris continet(ur) priuilegiis ita quod nec ips(e) nec aliquis posterum suorum in predictis bonis vel a ministris curie precarias vel aliquas exactiones a(liquo)modo presument extorque(re) tali tamen conditione interposita q(u)od de cetero nulli ex nobis licebit hereditate(m) co(m)parare qu(in) p(ri)mo per judicium scabino(rum) suam inde recipiat iusticiam. Si etia(m) contige(r)it aliqor(um) censuali(um) bona sequestrari simili modo ip(se) et omnes posteri sui absqu(e) omni contradictione per iudicium scabino(rum) sua(m) inde (amo?) obtinebunt iustitia(m). Vt aut(em) h(a)ec co(m)positio rata et inconvulsa maneat presens scriptum sigillo ecclesie nostre et sigillo predicti G. muni(ri) fecim(us) testium quoque nomina qui huic compositioni interfuerunt similiter annotari fecimus.

Testes ex militibus Regis Wilhelm(us) Aduocat(us) Aquinensis. Arnoldus. Gerwasius. Arnoldus de Weltne. Heinricus Vnger . Conradus de Acechenstein Conradus Camera(r)ius de Moguncia et socer suus Eberhardus et Adolph(us) rector …?  
Actta sunt hec anno incarnatoi(n)s Anno? incarnationis Millesimo dicentesimo decimo septimo

Auch: Schaab, Buchdruckerkunst Gutenberg:
Conrad der Kämmerer von Mainz und Eberhard sein Schwiegersohn sind Zeugen eines Aktes, wodurch der königliche Vogt von Kostheim, gewiße Güter in diesem Ort frei gibt. 1217. Aus einer Abbschrift 1)
1) Unter den Bodmann'schen Transkripten

Quelle: [HHStaD - C 1 A Nr. 116]

Nur registrierte Benutzer können Kommentare schreiben!

Kommentare powered by CComment