Schiedsrichterliche entscheidung eines Streites zwischen dem kloster Haina und dem ritter Rudolf von Hollar, die von dem ersteren als eigenthümer des Riederhofes zu entrichtenden grundzinsen betreffend. Frankfurt, 1226 Mai 4.

Frater Cunradus dictus abbas de Arnesburg, Gebeno prior, C. plebanus de Dyppach, judices delegati. Omnibus in perpetuum.
Liligantibus coram nobis, ex || parte una abbate de Hagenehe, cysterciensis ordinis, et ex parte altera Rudolfo milite de Hollar, super quibusdam compromissionibus factis inter fe fu || per grangia et bonis in Ryderen, nobis consentientibus causa est quorumdam honestorum virorum arbitrio commendata. Qui arbitrati funt: || quod abbas et conventus de Hagenehe census, qui de nemore eidem grangie pertinenti burgensibus de Frankenvort debentur, cum omni integritate persolvant. Rudolfo militi et fuis heredibus pensionem consuetam, videlicet decem maltera tritici, triginta et unum maltera siliginis annis singulis solvant. Et si aliquis ipsos super bonis eiusdem grangie inpecierit, sine omni preiudicio predicti Rudolfi, querimonie illius satisfaciant et plenarie respondeant, et quiequid contra eos optentum fucrit, in dampnum ipsius Rudolfi feu heredum fuorum non cedat. Prescriptus vero Rudolfus cainpum, qui dicitur fabulum, abbati prenominato et conventui cum omni integritate contulit, ut quiequid fructus five utilitatis ex cultura eiusdem fabuli, aut aliis omnibus iam dicte grangie allinentibus, ipsis in perpetuum provenerit, nichil fepedicto Rudolfo vel fuis heredibus nisi tantum pensionem prescriptam solvere teneantur. Ne autem huius decisionis succreseat oblivio aut posteritate succedentium ulla possit fuboriri calumpnia, presentem cedulam nostro, abbatis de Hagene, et ecelesie in Frankenvort sigillis duximus conununiri.
Acta sunt hec anno domini m°. cc°. xx°. vj°., quarto non. maii. In choro Frankenvort.

Testes: Gotdescalcus decanus. Godefridus parrochianus. Magister Nicolaus. Reinoldus. Conradus. Rufus. Burchardus, canonici frankenvortenses. Cunradus et Cuno de Hachechenstein. Marquardus Scelme. Henricus de Bonemese. Gerlacus de Bomershem. Conradus Tugil, milites. Ripertus scultetus. Johannes filius advocati. Hartmut Bresto. Hermannus Niger. Baldemarus de Fronehove. Ulricus Longus, et alij quam plures.

Nur registrierte Benutzer können Kommentare schreiben!

Kommentare powered by CComment