Hartrad von Merenberg verkauft vor den richtern und Schöffen zu Wetzlar dem kloster Arnsburg seine güter zu Gross- und Kleinholzheim. Neben dem aussteller siegelt die Stadt Wetzlar. — Wetzlar, 1233.

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Hardradus de Merenberg innotescere cupio tam presentibus quam futuris, quod comunicata manu et communi consensu conjugis mee Elysabeht et filiorum meorum Cunradi et Withekindi necnon Friderici de Marpurg, filii sororis mee, et Gudae[!], uxoris filii mei Conradi, et liberorum suorum vendidi monasterio de Arnespurg Cysterciensis ordinis universa predia, que michi in majori Holzheim in curia una et agris et in minori Holzheim in boscho et agris libere pertinebant, pro viginti et una marca et dimidia coloniensis monete, firmam et justam eis super eisdem warandiam prestando, ut ea sine omni impedimento mei et impeticione omnium heredum meorum nunc existencium per temporum intervalla succedencium prelibatum monasterium libere et absolute possideat. Acta sunt hec anno domini 1233 in Wetflaria, presentibus judicibus et scabinis ejusdem civitatis. Ne autem hujus facti succrescat oblivio aut in prejudicium monasterii de Arnespurg et gravamen ulla successorum meorum argucia possit revocari, presens scriptum in munimentum firmitatis meo et civitatis Witflariensis [!] sigillis feci roborari.

Testes hujus rei sunt Fridericus de Marpurg, Cuno de Hazechinstein, Wecelo de Garbenheim, Heinricus Rufus, Macharius de Linden et Godefridus, filius fratris sui, Gisilbertus de Ascheburnen, Eberwinus de Drahe, Rugerus Canis, milites, Sifridus scultetus, Hermannus advocatus, Crafto, Wecelo de Pomberc, Godefridus Engilmudis, Wigandus inter Apothecas, Heinricus Weideman et Richolfus frater suus, Wigandus de Gozilinshusen, Arnoldus Monetarius, Ludwicus, Jofridus, Ortolfus, scabini; Heinricus in Vico, Harpernus, Heinricus de Kaczenfurt et Universitas burgensium in Witflaria.

Lich, Arnsburger archiv, Holzheim, ausfert. perg. Beide Siegel hängen an roten und gelben seidenfäden an, das der Stadt beschädigt.
Wenck II, urkb. 149 nr. 112. — Scriba II,376. Goerz II,2097. Ritgen im zweiten Jahresbericht des oberhessischen Vereins für lokalgeschichte p. 35.


Quelle: [Wiese - Urkundenbuch Wetzlar I]

Nur registrierte Benutzer können Kommentare schreiben!

Kommentare powered by CComment